라틴어 문장 검색

Erat et alia turris, in qua apostatae et praevaricatores fidei ex Provincia de comitatu Reymundi ad defensionem positi resistebant, qui ligno Dominico, quod rex a Jerusalem detulerat ad protegendum populum Dei, deridentes illudebant, et sibi contrario crucem facientes et in culmine ejusdem turris figentes, sputo et urina ipsi insipientes et maligni inhonorare praesumebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 94:3)
Quid de praevaricatore?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:6)
Itaque si aliquid inter nos de his rebus vis agamus, quod aetati prudentiaeque tuae congruit, quod denique de nostro proposito iure a carissimis nostris flagitari potest, quaere aliquid nostra discussione dignum et ea pro vestris numinibus cura dicere, in quibus non te causae praevaricatorem putemus.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 5:2)
Ea enim de qua dialectici loquuntur, quae procedit per enumerationem simplicem, puerile quiddam est, et precario concludit, et periculo ab instantia contradictoria exponitur, et consueta tantum intuetur, nec exitum reperit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 19:2)
Inductio enim quae procedit per enumerationem simplicem res puerilis est, et precario concludit, et periculo exponitur ab instantia contradictoria, et plerumque secundum pauciora quam par est, et ex his tantummodo quae praesto sunt, pronunciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:3)
Manifestum enim est ex iis, quae dicta sunt, omnem instantiam contradictoriam destruere opinabile de forma.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 195:3)
itaque nulla plane dari potest instantia contradictoria.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 218:3)
Etenim principibus frequenter accidit ut contradictoria plane appetant, sicut recte Tacitus:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 3:7)
Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis.
(불가타 성경, 호세아서, 14장10)
Et tali lege praevaricatorem legis contigit mori, nec terram adeptum Menelaum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장7)
aut quia est, cum prius non esset, sed habendo esse post suum contradictorium, non quod sit in aliqua parte durationis in qua est, et in alia non;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 76:4)
Qua re suum contradictorium concedere sanctum est:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 11:8)
ergo contradictorium antecedentis est verum.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:13)
Inferunt enim se contradictoria invicem a contrario sensu. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:14)
ergo contradictorium eius ex quo sequitur est verum. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION